JESUITAE

JESUITAE
JESUITAE
Ordo Relgiosorum in Eccl Rom. ab Ignatio Loiola fundatus, circa A. C. 1534. confirmatus a Paulo III: A. C. 1540. Novo atque ut pleris que visum est, superbo nomine appellati sunt, inquit Thuan. Hist. Tom. 1. l. 15. Hi ex tenuibus initiis otti, vide P. de la Valle Itin. tom. 4. fub fin. praeter 3. consueta reliquorum religiosorum vota, quartum Missionis Papae faciunt: Eruditione inter suos maxime conspicui, in Ecclesiis docent, in Scholis, quas, teste Verulamio de augm. scient. optime constitutas habent, gratis erudiunt: sed et gratis nocere Passeratius dixit. Ceterum reliquis Comm. suae Ordmibus graves, illos, ut in prov. dicitur, de ponte deiciunt, eorum que nidis aut exuviis se vestiunt, Surius. Sub fin. Praec. Sec. fiduciâ s. doctrinae, s. auctoritatis Romae alibique publice defendêrunt, Clementem VIII. credere legitimum Petri successorem, non esse ex articulis fidei: Confessionem per epistolas et per cursores peragi posse, etc. Unde toti societati periculum, ni Philippicus Orator intervenisset, Thuan. l. 131. Cum Dominicanis Augustini sententiam tuentibus, de Gratia Dei Liberoque arbittio sub Clem. VIII: Item de Conceptione B. Virginis tanto fervore, sub Paulo V. disceptârunt, ut tota fere arserit in dissidii incendium Hispania. Thuan. Hist. l. 132. A. Rivet. in Apol. pro B. Virgine c. 5. A. C. 678. Quid cum Iansenii sectatoribus illis hactenus litis intercesserit, pater ex Ep. Provincialis, etc. Quid in Magistratus Principesque machinari soleant, exilia eorum Dantisco, A. C. 1586. e Gallia, A. C. 1598. erectâ in aeternam rei memoriam Parisiis columnâ, Thuan. l. 112. e Venetorum Ditonibus, A. C. 1605. ex Anglia, post detectam conspitationem pulveratiam, eodem Anno: quam legem Iacobus Rex, henrici Iv. caede territus, renovavit, A. C. 1610. e Bohemia, A. C. 1616. etc. apprime docent. Idem in Com itiis vatsaviensibus ab Ordinibus Regni Poloniae petitum, A. C. 1607. Thorunenses Dantiscanorum exemplum secuti, scholâ et templo illos arcuêrunt; cumque vatia adversus se Iesuitarum molimina experiretur Elizabetha Angliae Regina, edicto iuventutem ex extraneis scholis, Iesuittcis inprimis, revocavit, in deprehensos capitis poenâ sancitâ: eadem in Edmundum Campianum, Radulphum Schervinum, et Alex. Briantum, e societate hac coniurationis auctores, animadvertit. Eosdem, post motam in Academia Cracoviensi cruentam litem, Academici libro Gratis emisso, reprehendêrunt, quod dum se gratis docere simulant, bona Nobilium ac divitias ingentes ad se pertrahant: qui quidem Regis iussu combustus, Iesuitis autem iniunctum est A. C. 1626. Scholam saum in urbe Cracovia claudant, et Academiae illius loci in posterum molesti esse desinant. Quanta Constantinop. contra Cyrillum Patriarcham, A. C. 1628. et seqq. moliti sint, exhibet A. Rivet. in Iesuita vapulante. Omnium loco esse potest, quod Parlamento Parisiensi actum, mense Dec. A. C. 1611. in quo, ab Universitatis Advocato Martillerio, et Regio, Servio, ipsis
varia exprodbrata, probatumque est, eorum doctrinâ et hortatu bella excitata, caesosque Reges esse. Cumque nihilominus se recipi in corpus Universitatis peterent, se idem docturos quod Sorbona polliciti. Senatus causâ ad consilium reiectâ, pronuntiavit, intra praescriptum tempus scripto subsignato declararent, quod hodie ore profiterentur, se doctrinam Sorbonicam amplecti: Concilium sura Papam esse: huic in tempor alibus potestatem nullam: Non licere ei Reges nostros excommunicare: Nec Sacramonto subditos solvere: Clericos crimen Maiestatis committere: Quae in confessione ad Remp. spectantia cognoscuntur, omnino deferende esse. Quae cuncta
in praesentia Condaei Principis, Bellovacensis quoque et Laudunensis Episcoporum, Parium regni peracta sunt. Vide Bucholcer. Ind. Chronol. Plurima Iesuitis in Europae regnis collegia aedificavit, Greg. XIII: Urbanus dein VIII. petentibus illis, ut e Kalendario S. Germano eraso, Ignatius sectae suae auctor, substitueretur, decrevit: si simul stare non possint, exspectaret ignatius annum bissextilem, et diem intercalarem sibi haberet. Idem sectam Virginum Iesuitici ordinis, citra approbationem apostolicae auctoritatis introductam, condemnavit ac radicitus sustulit, Iac. Revius in Urbano VIII. Plura de origine et progressu Ordinis. Vide apud Thuan. in Hist. Lud. Lucium Hist. Iesuit. etc. Addam solum, quae hanc in rem Hugo Grot. habet, Hist. l. 3. ad A. C. 1594. Auctor instituti, inquit, Ignatius Loiola Navarrico bello ad Pompeiopolium vulnere debilis, fortem adhuc et militarem animum quietiores ad curas retuler at: accessitque ambitio condendi familiam, cui in spem futurae magnitudinis, non hominis alicuius eximii, ut tum mos ferebat sed ipsius Iesu nomen praescripsit. Aggregati, quibus nova volentibus erant, incredibili studio duo maxima percoluêre, vim Pontificis Rom. et opes Hispaniae: primique in causam labantem egregia praesidia induxêrunt, et neglecta hactenus, mores inculpatos et bonas artes: crebris certaminibus exerciti varias adversus religiones, quae per ea tempora Romano nomini insultabant. Auctâ per Americam et Indiam gloriâ, dum feras inter gentes Philippo imperium Christianâ institutione circumdant. Claraque prodigia velut ipsis venerint, per locorum longinquitatem celebrantur fiduciâ affirmantium et credendi facilitate. Cetera re ipsâ aut in speciem abunde sunt. Fidem et pudorem sunt in quibus requiras. Magna in vulgus auctoritas, ob vitae sanctimoniam, et quia non sumptâ mercede iuventus literis imbuitur, sui per urbes et populos praeisdes: cunctis per orbem unus imponitur, ut plurimum gente Hispanus. Sapienter imperant, fideliter parent. Transgresi in morem non und habitant omnes: angustum videbatur, societatis incrementa parietibus includere; dant nomina et coniuges, nec quicquam prius docentur, quam mortis metum et cunctos hominum affectus exuere. Sed maxime adsciscitur, si quis ingenio, ante alios, aut sanguine divitiisque pollet. Usus in singulis: nam ingenia distinguunt non minus prudenter, quam eligunt, ut quem facundiâ aut scribendi meditationibus sperant clarescere. Per suorum nobilitatem maximis consiliis miscentur, explorandi sagacitate, et quia ad eruenda ar cana nullum vehementius tormentum religione est. Opes legatis ac muneribus in se vertunt, quas per artes novissimi omnium brevi sectas priores famâ et opulentia vicere; hoc ipso ceteris invisi et tamquam e diverso mores exprobrarent. Sed super aemulantes evecti, tenent principum domos, laudabili temperamento: quippe medii foedum inter obsequium, et tristem arrogantiam, nec fugiunt hominum vitia, nec sequuntur. Praecipuum id Hispano dominationis instrumentum, quo domi concordiam retinet, quo turbat externa. Nam eorum mentibus insusi, qui Latina sacra adorant, per Galliam et Angliam, ipsosue Batavos, hîc pro regno disserunt, ibi contra regnum: et quamquam capitis supplicio finibus arcentur, non obstat periculum, quo minus audeant fallantque. Hactenus Grot. Catalagum Scriptorum Societatis huius contexuit Petrus Ribadineira.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Москоржовский Иероним — (Moskorzowski, ум. 1625) польский писатель. Вступив около 1595 г. в ряды социниан, он со всей ревностью неофита отдался защите этого учения и принимал горячее участие в полемике между социнианами и католическими богословами. Таковы его труды:… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Andreas Kunad — Andreas Kunad, auch: Kunadus (* 5. August 1602 in Döbeln; † 15. März 1662 in Wittenberg) war ein deutscher Pädagoge und lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Franciscus Hotomanus — François Hotman. François Hotman (latinisiert auch Franciscus Hotomanus, gelegentlich Hottomannus oder Hotomannus geschrieben) (* 23. August 1524 in Paris; † 12. Februar 1590 in Basel) war ein protestantisch und humanistisch geprägter… …   Deutsch Wikipedia

  • Jean Hardouin — (auch Harduin, latinisiert Harduinus, * 23. Dezember 1646 in Quimper, Bretagne, Frankreich; † 3. September 1729 in Paris) war ein Jesuit, Philologe und Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Vita 2 Werke …   Deutsch Wikipedia

  • Lubbert — Sibrand Lubbert (auch: Sibet Lubben, Sibrand Lubbertus; * um 1555/56 in Langwarden; † 10/11/21. Januar 1625 in Franeker) war ein deutscher reformierter Theologe. Leben Lubbert der aus einem friesischen Häuptlingsgeschlecht stammte, absolvierte… …   Deutsch Wikipedia

  • Sibrand Lubbert — (auch: Sibet Lubben, Sibrand Lubbertus; * um 1555/56 in Langwarden; † 10/11/21. Januar 1625 in Franeker) war ein deutscher reformierter Theologe. Leben Lubbert der aus einem friesischen Häuptlingsgeschlecht stammte, absolvierte die Schule in… …   Deutsch Wikipedia

  • Jordan Simon — (auch: Johann Georg Alban Simon; * 5. November 1719 in Neustadt an der Saale; † 2. August 1776 in Prag) war ein deutscher katholischer Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Wirken 3 Werke …   Deutsch Wikipedia

  • André Rivet — Portrait d André Rivet par Wenceslas Hollar (1647) André Rivet, pasteur protestant, théologien et écrivain calviniste français, né le 2 juillet 1572 à Saint Maixent et mort à le 7 janvier 1651 à Bréda (Pays Bas …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”